BAETYLI

BAETYLI
BAETYLI
Graecis Βαιτύλοι, dicebantur vivi lapides, quorum non rata apud Veteres mentio et praecipue Scriptores Graecos, qui ἐμψύχους λίθους, quasi animatos lapides, quoque vocabant, multa mita fabulosaque de sis narrantes. Philo Bybliensis, Ε῎τι δὲ ἐπενόηςε θεὸς Οὐρανὸς βαιτύλια λίθους ἐμψὑχους μηχανηςάμενος, Ulterius etiam excogitavit Deus Uranus Baetylos, lapidesque animatos fabricatus est. In Vita Isidori a Damascio scripta apud Photium, Ε᾿γὼ μὲν ᾤμην ςθειότερον εἶναι τὸ χρῆμα τοῦ βαιτύλου. ὀ δὲ Ι᾿ςίδωρος δαιμόνιον μᾶλλον ἔλεγεν. εἶναι γάρ τινα δαίμονα τὸν κινοῦντα αὐτὸν οὔτε τῶ βλαβερῶν, οὔτε τῶ ἄγαν προςύλων, οὐ μέντοι τῶ ἀνηγμένων εἰς τὸ ἀϋλον εἶδος, οὐδὶ τῶ καςθαρῶν παντάπαςιν. τῶ δὲ βαιτύλων ἄλλον ἄλλῳ ἀνακεῖςθαι Θεῷ Κρόνῳ, Διῒ, Η῾λίῳ καὶ τοῖς ἄλλοις, Ego quidem existimabam, divinius quiddam esse Baetylum. Sed Isidorus daemonium potius vocavit. Esse enim quendam Daemonem, qui ipsum moveat, non e numero noxiorum quidem, vel nimis materiae immersorm; interim nec plane in immaterialem speciem euctorum, neque omni ex parte purorum. Baetylorum autem alium alii Deo sacrum esse, Saturno, Iovi, Soli, aliis. Vide plura de his Baetylis et vivis seque moventibus lapidibus, in Vita ead. Et de hoc genere videntur fuisse lapides isti vivi, quos in adyto Templi Dianae Laodicenae collocatos, memorat Ael. Lamprid. in Antonino Heliogab. c. 7. Lapides, qui divi dicuntur (Salmasius vivi legit) ex proprio Templo Dianae Laodicenae, ex adyto suo, in quo id Orestes posuerat, afferre voluit. Uti enim Saturno, Iovi aliisque lapides huiusmodi consecratos fuisse, ex Photio diximus, sic etiam Diana suos habuit; sibi dedicatos. Eôdem nomine Graeci appellant lapidem, quem Saturno devorandum, pro Iove, tradidit Rhea, Latinis Abadir dictum etc. Vide Salmas. Notis ad Lamprid. et infra in voce Baetylus, Lapis, it. Neurospasta.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Baetylus — or Bethel is a Semitic word denoting a sacred stone, which was supposedly endowed with life. These objects of worship were meteorites, which were dedicated to the gods or revered as symbols of the gods themselves [Pliny s Natural History xvii. 9; …   Wikipedia

  • Siq — al Siq (Arabic: السيق) (translated: the shaft ) is the main entrance to the ancient city of Petra in southern Jordan. The dim, narrow gorge (in some points no more than 3 meters wide) winds its way approximately one mile and ends at Petra s most… …   Wikipedia

  • BAETYLUS — Graece Βαίτυλος. Priscian. l. 5. Abadir Deus est; Dicitur et hôc nomine lapis ille, quem Saturnus dicitur devorâsse pro Iove, quem Graeci Baetylon vocant. Hesych. Βαίτυλος, οὕτω ἐκαλεῖτο ὁ δοθεὶς λίθος τῷ Κρόνῳ ἀντὶ Διός. Etymologus, Βαίτυλος… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CERAUNIA — I. CERAUNIA Achaiae in Peloponneso urbs. Plyb. l. 2. II. CERAUNIA Cypri insul. oppid. quod hodie Cerines vocari ait Mercator, sed Graecus Ptolemaei codex habet Ceronia. III. CERAUNIA cum lente, in conviviis exhibuit Heliogabalus, apud Lamprid. c …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VENUS — I. VENUS ab antiquis amorum, gratiarum, pulchritudinis, deliciarum, voluptatumque omnium habita est Dea: ita dicta a veniendo, quod ad omnes res veniat, ut auctore est Cicer. l. 3. de Nat. Deor. c. 24. Hanc Poetae, ex spumâ maris et Caeli… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”